Psalms 30

AUG. Exstasis hic accipitur pavor perturbati populi de persecutione omnium gentium, et defectu fidei per orbem. CASS. Contra pavorem spes et oratio praemittitur, etc., Gen. 2., ergo et in voce una. AUG. Prior loquitur Redemptor, inde redempti, gratias agentes. Inde diu de perturbatione Prophetae vox interponitur prope finem, et in fine. Hic describitur humiliatio Christi martyrumque: unde sequitur exaltatio. etc. ID. Est confusio aeterna, de qua liberari petit: et est temporalis ad horam, scilicet quae prodest. ID. In faciendis, in solvendis animabus et hujusmodi, ut eruas tertia die, non differas in communem resurrectionem; quod ut sit, esto mihi protector tantus, quantum decet esse Deum. Dixit: Justitiam da, etc., usque ad affirmat liberationem. . CASS. De morte ad superna, ut frustra sint Judaeorum consilia. AUG. Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: CASS. Nota eum hic loqui qui in passione eadem verba protulit. AUG. Ex his verbis quae in cruce dixit, admonet se in hoc psalmo locutum esse. . etc. CASS. De gaudio, quia sperat in Domino, qui odit vanos. Exsultare est cum magna alacritate animi gaudere: laetari, temperata affectione. Pro infirmitate, et pro ipsa virtute humilitatis accipit. AUG. sunt infinitae, etc., usque ad et in futuro plenarie. CASS. Locus spatiosus libere eundi ad patriam virtutum, charitas: sed, quia caro infirma, et urgent mala: Jam pavor enarratur, id est, quot et quanta ea perturbant, contra quae est oratio, AUG. Cum prius dixit: etc. Sed aliis locus spatiosus, ex liberationis gratulatione; aliis ex tribulatione, angustia. Irascitur pro peccatis palearum, etc., usque ad nam vita perfectorum est profectus aliorum. In ira persecutorum, etc., usque ad ut ab omnibus gradibus quaeratur Deus. CASS. Vel intellectus turbatur, et animus confunditur, etc., usque ad nec in animo, nec in corpore ulla potest esse hominis praesumptio. AUG. Ira per vitium oculum mentis caecat; ira per zelum turbat: quia et haec, concussa mente, contemplationem dissipat, quae non est nisi inquieta mente; sed inde post paululum plus proficit ad videndum. . ID. Vel Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea. ID. Pejus paganis et Judaeis vivunt, etc., usque ad pro quibus timent et noti, ne omnes tales sint. CASS. Vel apud omnes inimicos, vel majori opprobrio habitus, quam illi qui digni eo; et parentibus, vel jam credituris; et familiaribus. HIER. Christum, id est, qui hominem purum putabant. CASS. Vel excidi a corde eorum, ut mortuus cujus memoria cum corpore sepelitur, de cujus reparatione desperatur. mortuus Jesus abjiciendus putatur. AUG. Vituperantur, etc., usque ad non quisquam homo. CASS. Errorum, etc., usque ad id est, appetitu temporalium. . ID. Vel tempora vitae. AUG. Quia quando vis, vivimus, vel morimur: ideo Etsi justus, et occultus ordo electionis apud te est, ego tamen, etc., usque ad quae, sine meritis, quos vult elegit. CASS. Manifestam fac benevolentiam tuam super me, ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. AUG. Appareat, qui ad te pertineat cum modo sit confusio; unde alibi: Psal. 41.; ne tamen se justificare videatur, subdit: non in mea justitia. ID. Invocas Deum, quando in te vocas eum, et quando in domum cordis tui eum invitas. CASS. Quae hic garrula, dum non timent judicium. Muta in poenis, in inferno. Apte opponit justo iniquitatem. CASS. Quia creatura contra creatorem, et perverso usu beneficiorum Dei, qui, praeter caetera, propter eos venit. CASS. Quae bona Dei contra praedicta mala, quae leviant ipsa mala. AUG. Ista cernens et mirans exclamat Propheta, etc., usque ad in futuro vero patebit. AUG. Ut jam nullam conturbationem humanam patiatur, etiam modo tribulati, mente intrantes ad vultum Dei non turbantur. CASS. Ne promissio tantum futuri turbaret, hoc addit: ne noceantur. ID. Quasi, quid ultra? Plenitudinem beneficii laude concludit, comparans illud suae imbecillitati. Et loquitur Propheta, vel populus fidelis. AUG. Misso Spiritu, totum mundum replevit, etc., usque ad unde: CASS. Vel, mirificavit Deus Pater misericordiam, etc., usque ad juxta illud: AUG. Timoris nostri typum, etc., AUG. Vel rapta mente vidit altitudinem ex qua sentit se projectum valde longe: vel excessit a ratione timendo. Si in facie tua essem, etc., usque ad sed meum cor accusavi. etc. CASS. Conclusio oratoria, vel hortatoria, pro praedictis obtinendis. AUG. Praedicta expertus jam nos hortatur; quasi: tribulatus sum, timui, clamavi, non sum confusus: ita vos. quorum est diligere Deum, quia non amant mundum, neque quae in mundo sunt; amicus mundi hujus, inimicus Dei constituitur. Disce ergo non diligere mundum, ut discas diligere Deum: averte, ut convertaris; funde, ut implearis. etc. Etiam hic aliquando, si nulli hoc faceret, non videretur vigilare divina providentia, si omnibus non servaretur divina patientia. Qui non cito poenitent. Pro omni vitio, quia radix omnium. etc. Virtus totius psalmi, ne carnis fragilitas timeat tot mala saeculi.